anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante
Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo
autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis
et Lysania Abilinae tetrarcha
sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum
Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox
clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas
eius
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
et videbit omnis caro salutare Dei
dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab
ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura
ira
facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis
dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus
de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo
arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det
non habenti et qui habet escas similiter faciat
venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad
illum magister quid faciemus
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum
est vobis faciatis
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus
et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam
faciatis et contenti estote stipendiis vestris
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in
cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo
vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu
Sancto et igni
cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et
congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni
inextinguibili
multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de
Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit
Herodes
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu
baptizato et orante apertum est caelum
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut
columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus
dilectus in te conplacuit mihi
et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut
putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit
Iannae qui fuit Ioseph
qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit
Esli qui fuit Naggae
qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit
Iosech qui fuit Ioda
qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit
Salathihel qui fuit Neri
qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit
Helmadam qui fuit Her
qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit
Matthat qui fuit Levi
qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona
qui fuit Eliachim
qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit
Nathan qui fuit David
qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon
qui fuit Naasson
qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit
Phares qui fuit Iudae
qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit
Thare qui fuit Nachor
qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit
Eber qui fuit Sale
qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe
qui fuit Lamech
qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit
Malelehel qui fuit Cainan
qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei